Eu amo as tuas aulas, tua pronúncia ajuda a minha compreensão. A única dificuldade é que teu accentu é diferente do sotaque dos professores italianos de latim
Here is a transcript of this video: Salvē! Ego sum Īrēnē, magistra linguae Latīnae, et hoc acroāma appellātur Satura Lanx. Argūmentum hodiernum, argūmentum quod hodiē tēcum tractāre volō, argūmentum hodiernum est Multa legō, sed nōn intellegō, nam multī hominēs ad mē scrībunt epistulās ēlectrōnicās (email), epistulās ēlectrōnicās ubi dīcunt sē multa legere sed pauca intellegere. Legere significat scrīptum oculīs percurrere, vel etiam audīre, et accipere. Intellegere significat nōn sōlum legere vel audīre, sed sēnsum, significātiōnem reī capere. Intellegere significat rem tenēre, significat argūmentum capere et in mente habēre. Ergō multī hominēs quī linguam Latīnam discunt trīstēs sunt et queruntur, trīstēs sunt et queruntur, queruntur, quia multa legunt sed pauca intellegunt. Ergō hodiē hoc argūmentum tractāre volō: dē legendō et intellegendō. Prīmum aliquid est praemittendum, aliquid dīcere volō antequam alia dīcam: aliquid prae-mittere volō, aliquid ante cētera dīcere volō. Legere atque audīre idem est. Est acroāma (podcast) cuius titulus est Latīnitās animī causā. In eō acroāmate audīrī possunt multa colloquia, et in novissimō colloquiō, in ultimō colloquiō quod audīvī ex eō acroāmate Latīnitāte animī causā argūmentum erat dē legendō et audiendō. Et Andreas optimus dīxit nūllum discrīmen esse, secundum hominēs quī hīs rēbus student, inter audiendum et legendum. Quid significat? Legere scrīpta, oculīs legere verba et sententiās, et audīre auribus sententiās et verba idem est. Nūllum discrīmen est, nūlla differentia. Ergō in hōc episodiō cum dīcō legere, nōn modo legere, nōn sōlum legere dīcere volō, sed audīre quoque. Nam legere et audīre idem est. Cerebrum nostrum verba, sententiās, textūs eōdem modō accipit dum legimus et dum audīmus. Ergō legere vel audīre idem est. Sed veniāmus ad rem, veniāmus ad argūmentum ipsum. Certē bonum est multa Latīnē legere vel audīre. Optimum est multa audīre et multa legere. Nōn omnibus hominibus bonum est multa legere atque audīre in initiō. Nam cum sumus tīrōnēs, cum incipimus discere linguam Latīnam, aliquī nostrum, aliquī hominēs, inter quōs hominēs ego quoque numeror, aliquī melius discunt, celeriter discunt sī nōn multōs librōs ūnō eōdemque tempore legunt, sed ūnum vel duōs. Aliquibus, aliquibus hominibus melius est ūnum librum legere posteā alium librum posteā alium quam legere multōs librōs, multa scrīpta eōdem tempore. Sed hōc praemissō, hōc dictō, revertāmur ad argūmentum. Ergō bonum est legere atque audīre Latīnē, quia hōc modō discimus: audiendō et legendō, deinde etiam colloquendō, loquendō et scrībendō, sed māximē audiendō et legendō. Ergō bonum est multa Latīnē legere atque audīre. Sed sī ea quae legimus vel audīmus nōn intellegimus, vel sī parum tantum intellegimus ex iīs quae audīmus vel legimus, nōn tam bonum est. Nam ea quae legimus dēbent esse nōn nimis difficilia neque nimis facilia, sed praesertim, sed māximē nōn nimis difficilia. Scrīpta quae legimus vel audīmus neque nimis difficilia neque nimis facilia nōbīs esse dēbent. Sī textūs, sī scrīpta legimus quae nimis difficilia sunt, quae difficillima sunt nōbīs, nōn intellegimus. Sī aliqua verba nōn intellegis, nūlla ferē est difficultās, nam potes scrīptum intellegere, et sī intellegis, bonum est, dum intellegis, bona est ratiō. Ergō sī pauca verba nōn intellegis, sī aliqua verba nōn intellegis, nūlla est difficultās, bonum est. Sed sī magnam partem nōn intellegis, vel sī māximam partem nōn intellegis, sī nōn intellegis summam rērum, sī nōn intellegis argūmentum, medullam, nōn tam iuvat legere. Nam cerebrum nostrum discere potest sī plūs minusve intellegimus. Sī nihil intellegimus, vel sī nimis pauca intellegimus, nōn multa discimus. Difficile est discere sī nōn intellegimus ea quae legimus vel audīmus. Ergō sī tū es inter hominēs quī dīcunt sē multa legere sed nōn intellegere, fortasse mūtāre dēbēs ea quae legis. Fortasse invenīre dēbēs rēs paulō faciliōrēs, quās intellegere potes. Etsī nōn omnia intellegis, saltem magnam partem intellegere dēbēs. Quia sī nōn intellegis, prīmum nōn multa discis, secundum animum dīmittis. Animum dīmittere significat nūllam spem habēre discendī. Sī nimis difficile est quod legis, dīcis stultus sum, stulta sum, nihil intellegō, et animum dīmittis, neque bonum est animum dīmittere quī discere velit. Etiam sī pauca intellegis, mēns tua vagātur, mēns vagātur, mēns errat, mēns nōn cōnsistit in locō. Sī id quod legis nōn intellegis, difficile est animum attendere, difficile est velle legere. Quia sī nōn intellegis, quōmodo cupere potes legere? Quōmodo dēsīderium legendī habēre potes, sī nōn intellegis? Ergō argūmentum huius acroāmatis, argūmentum huius episodiī est hoc. Nōn est argūmentum, sed est exhortātiō. Sī multa legis neque intellegis, vel sī multa legis, pauca intellegis et animum dīmittis, sī trīstis es, sī nūllam spem habēs dē futūrīs, nōn tū est stultus, nōn tū es stulta, sed ea quae legis nimis difficilia sunt, nimis difficilia. Ergō quid faciās? Quaere faciliōra, quaere textūs minus difficilēs, textūs faciliōrēs. Exemplī grātiā librum Familiam Rōmānam et aliōs librōs eius seriēī. Exemplī grātiā pelliculās facilēs (pelliculae sunt videos, video, pellicula), pelliculās facilēs. Exemplī grātiā seriem acroāmatum quae est Litterae Latīnae simplicēs vel Rem tenē. Hodiē facilius est invenīre simplicia quae legere et audīre potes. Ergō sī nōn intellegis, nōlī animum dīmittere, sed quaere scrīpta simpliciōra, quaere faciliōra. Et antequam fīnem faciō, ūnum nūntiāre volō. Habeō nūntium laetum. Proximīs septimānīs prōpōnam cursum grātuītum dē Senecā. In eō cursū accipiēs versiōnem simplicem, versiōnem faciliōrem epistulae Senecae prīmae, epistulae dē tempore ad Lūcīlium. Ergō sī quaeris aliquid simplice, nōmen dabis. Tibi plūra dē hōc cursū dīcam. Ergō haec sunt quae dīcere voluī dē sententiā quae est Multa legō, sed nōn intellegō. Quid cēnsēs? Quid tū putās dē hīs rēbus? Scrībe commentārium vel scrībe epistulam ēlectrōnicam ad mē!
Primum omnium gratias tibi pro mentione nostri bis facta agere pervelimus! Ut ad ipsius pelliculae progrediar progrediar, plane scis nos vehementer assentiri tibi. Addam porro te optime planeque rem enucleasse spectatoribus tradidisse! Etiam me in episodio nostro proximo de libris recitatis disseruisse neque de sermonibus inter homines caesis dicere velim. Nam sane audire legereque sunt idem cum libros seu orationes academicas legamus nisi quod inrerdum magis praesenti oratore commoveamur sed aliud est audire hominem quicum coram sermocinamur. Hoc dicere volueram nam fieri potest ut ipse hoc perperam in episodio dixerim. His tamen rebus praemissis, gratias et tibi agimus pro pellicula ram iucunda tamque efficaci tum in argumento tractando cum in hominibus hortandis. ❤
Salve Irene. Nescio utrum legeris Didaschalion Hugonis de Sancto Victore an non. In libro autem tertio eiusdem in capitulo undecimo scripsit, "Unde rogo te O lector, ne nimium læteris si multa legeris, sed si multa intellexeris, nec tantum intellexeris sed reintere potueris. Alioquin nec legere multa prodest, nec intellegere."
Unfortunately, at least so far as I am aware, there are no apps which pronounce Latin with the Restored Classical Pronunciation (the form which Satura Lanx mostly uses). Google Translate uses Ecclesiastical pronunciation, which is essentially to pronounce Latin as one would Italian.
Salve cara Irene, regina magistrorum linguae latinae 😂! Semper bene intellego quod dicis quia non nimis celeriter locqueris et eandem notionem variis modis dicis. Gratias tibi plurimas.
Tecum sto, magistra! Nuper inveneram translationes Latinas de sermone Graeco, quasi omnes auctores gratis possim depremere editione bilingua. Lingua Latina istarum translationum est quasi semper facilis et plana. Nuper legi Leucippen, fabulam Graecam Achille auctore, et est mirum, quam fluenter et quanta cum magna voluptate possem id facere!
Quae sunt, quaeso, istae editiones bilinguae? Ubi inveniuntur? Mihi valde placeret textibus Graecis philosophicis studere conversionibus Latinis utenti, ut non solum aliquid legerem sed etiam volubiliter intellegerem. 💜🖤
@@Pink--Black Facile inventu amice: oportet scribere in Googlem ' opera Graece et Latine' et invenies! Exempli gratia, si vis invenire Aristotelen scribe 'Aristotelis opera Graece et Latine', multi sunt enim tale ratione libri traditi apud Google Books et archive org. Quasi omnes auctores Graeci insunt, mea sententia!
'phantastico iterum' scholam dedit carissima magistra Irene, 'phantastico' vero mihi videtur non esse verbum latinum, sed non obstare potest, nam vos intellegitis quid dicere velim..... gratias iterum iterumque
Plurimas gratias tibi ago. Recte dicis. Si aliquis non intelligit, linguam discere impossibile est! Cum ego alias linguas disco, maximi momenti est linguam cupere, semper velle legere, audire et uti plus! Bonum est quod, latine, discrimen inter audire et legere non est. Multum legere atque audire latine est! Ego Bello Gallico (sed versione Ørberg) legere volo.
Gracias plurimas nam tuis películis multó de lingual latina discere possumus non solum tirones sed etiam magistri qui linguam latimam vivam discere volumus.
Hi, so glad you started learning! The best method is to first learn undeclinable words like conjuctions, such as et, etiam, itaque, sed, non... Because this will help you to create essential connexions in the sintactic structure of the language. Then it is very important to read and write. I recomend you trying duolingo for this.
Linguam Latinam 2os fere annos magistro absente in Corea disco. (Ego vir sum Coreanus Meridianus.) Nec vero Latina educatione publica umquam in patria mea docetur, ac structurae linguae meae primae, Coreanae, et Indoeuropaearum inter se funditus dissimiles sunt, ergo me Latinam discere multo difficilius esse quam homines linguis Europaeis utentes puto. LLPSI et Fabulae Syrae et libri quos professores Coreani scripserant mihi via sola ad Latinam discendam facti sunt. Nunc, partem sermonis tui in hac pellicula sine subtitulo intellegere possum. id me facit ut laetus sim!
Macte virtute! Quod partem huius sermonis probe intellexisti congratulor! Te primum hominem Coreanum esse credo quem linguam Latinam discere cognovi...
Much better with Latin subtitles, thank you. Really helpful for us who have learnt to read Latin but not speak it.
Me alegro haber encontrado este canal
Egregius Argomentum!! Fortissima Magistra Irene!!
these latin titles really help thanks
keep it up sister
Eu amo as tuas aulas, tua pronúncia ajuda a minha compreensão.
A única dificuldade é que teu accentu é diferente do sotaque dos professores italianos de latim
Facilior imparare latina lingua quam dialectum venetum.
Nihil obstat mihi. Fruor viam latīnitātis et mox omnia intellecta erunt. Opus est mihi obdūrāre patiēns! Non solum Latīnē, sed etiam Graecē!
Here is a transcript of this video:
Salvē! Ego sum Īrēnē, magistra linguae Latīnae, et hoc acroāma appellātur Satura Lanx.
Argūmentum hodiernum, argūmentum quod hodiē tēcum tractāre volō, argūmentum hodiernum est Multa legō, sed nōn intellegō, nam multī hominēs ad mē scrībunt epistulās ēlectrōnicās (email), epistulās ēlectrōnicās ubi dīcunt sē multa legere sed pauca intellegere. Legere significat scrīptum oculīs percurrere, vel etiam audīre, et accipere. Intellegere significat nōn sōlum legere vel audīre, sed sēnsum, significātiōnem reī capere. Intellegere significat rem tenēre, significat argūmentum capere et in mente habēre. Ergō multī hominēs quī linguam Latīnam discunt trīstēs sunt et queruntur, trīstēs sunt et queruntur, queruntur, quia multa legunt sed pauca intellegunt. Ergō hodiē hoc argūmentum tractāre volō: dē legendō et intellegendō.
Prīmum aliquid est praemittendum, aliquid dīcere volō antequam alia dīcam: aliquid prae-mittere volō, aliquid ante cētera dīcere volō. Legere atque audīre idem est. Est acroāma (podcast) cuius titulus est Latīnitās animī causā. In eō acroāmate audīrī possunt multa colloquia, et in novissimō colloquiō, in ultimō colloquiō quod audīvī ex eō acroāmate Latīnitāte animī causā argūmentum erat dē legendō et audiendō. Et Andreas optimus dīxit nūllum discrīmen esse, secundum hominēs quī hīs rēbus student, inter audiendum et legendum. Quid significat? Legere scrīpta, oculīs legere verba et sententiās, et audīre auribus sententiās et verba idem est. Nūllum discrīmen est, nūlla differentia. Ergō in hōc episodiō cum dīcō legere, nōn modo legere, nōn sōlum legere dīcere volō, sed audīre quoque. Nam legere et audīre idem est. Cerebrum nostrum verba, sententiās, textūs eōdem modō accipit dum legimus et dum audīmus. Ergō legere vel audīre idem est.
Sed veniāmus ad rem, veniāmus ad argūmentum ipsum. Certē bonum est multa Latīnē legere vel audīre. Optimum est multa audīre et multa legere. Nōn omnibus hominibus bonum est multa legere atque audīre in initiō. Nam cum sumus tīrōnēs, cum incipimus discere linguam Latīnam, aliquī nostrum, aliquī hominēs, inter quōs hominēs ego quoque numeror, aliquī melius discunt, celeriter discunt sī nōn multōs librōs ūnō eōdemque tempore legunt, sed ūnum vel duōs. Aliquibus, aliquibus hominibus melius est ūnum librum legere posteā alium librum posteā alium quam legere multōs librōs, multa scrīpta eōdem tempore.
Sed hōc praemissō, hōc dictō, revertāmur ad argūmentum. Ergō bonum est legere atque audīre Latīnē, quia hōc modō discimus: audiendō et legendō, deinde etiam colloquendō, loquendō et scrībendō, sed māximē audiendō et legendō. Ergō bonum est multa Latīnē legere atque audīre. Sed sī ea quae legimus vel audīmus nōn intellegimus, vel sī parum tantum intellegimus ex iīs quae audīmus vel legimus, nōn tam bonum est. Nam ea quae legimus dēbent esse nōn nimis difficilia neque nimis facilia, sed praesertim, sed māximē nōn nimis difficilia. Scrīpta quae legimus vel audīmus neque nimis difficilia neque nimis facilia nōbīs esse dēbent. Sī textūs, sī scrīpta legimus quae nimis difficilia sunt, quae difficillima sunt nōbīs, nōn intellegimus. Sī aliqua verba nōn intellegis, nūlla ferē est difficultās, nam potes scrīptum intellegere, et sī intellegis, bonum est, dum intellegis, bona est ratiō. Ergō sī pauca verba nōn intellegis, sī aliqua verba nōn intellegis, nūlla est difficultās, bonum est. Sed sī magnam partem nōn intellegis, vel sī māximam partem nōn intellegis, sī nōn intellegis summam rērum, sī nōn intellegis argūmentum, medullam, nōn tam iuvat legere. Nam cerebrum nostrum discere potest sī plūs minusve intellegimus. Sī nihil intellegimus, vel sī nimis pauca intellegimus, nōn multa discimus. Difficile est discere sī nōn intellegimus ea quae legimus vel audīmus.
Ergō sī tū es inter hominēs quī dīcunt sē multa legere sed nōn intellegere, fortasse mūtāre dēbēs ea quae legis. Fortasse invenīre dēbēs rēs paulō faciliōrēs, quās intellegere potes. Etsī nōn omnia intellegis, saltem magnam partem intellegere dēbēs. Quia sī nōn intellegis, prīmum nōn multa discis, secundum animum dīmittis. Animum dīmittere significat nūllam spem habēre discendī. Sī nimis difficile est quod legis, dīcis stultus sum, stulta sum, nihil intellegō, et animum dīmittis, neque bonum est animum dīmittere quī discere velit.
Etiam sī pauca intellegis, mēns tua vagātur, mēns vagātur, mēns errat, mēns nōn cōnsistit in locō. Sī id quod legis nōn intellegis, difficile est animum attendere, difficile est velle legere. Quia sī nōn intellegis, quōmodo cupere potes legere? Quōmodo dēsīderium legendī habēre potes, sī nōn intellegis?
Ergō argūmentum huius acroāmatis, argūmentum huius episodiī est hoc. Nōn est argūmentum, sed est exhortātiō. Sī multa legis neque intellegis, vel sī multa legis, pauca intellegis et animum dīmittis, sī trīstis es, sī nūllam spem habēs dē futūrīs, nōn tū est stultus, nōn tū es stulta, sed ea quae legis nimis difficilia sunt, nimis difficilia.
Ergō quid faciās? Quaere faciliōra, quaere textūs minus difficilēs, textūs faciliōrēs. Exemplī grātiā librum Familiam Rōmānam et aliōs librōs eius seriēī. Exemplī grātiā pelliculās facilēs (pelliculae sunt videos, video, pellicula), pelliculās facilēs. Exemplī grātiā seriem acroāmatum quae est Litterae Latīnae simplicēs vel Rem tenē. Hodiē facilius est invenīre simplicia quae legere et audīre potes. Ergō sī nōn intellegis, nōlī animum dīmittere, sed quaere scrīpta simpliciōra, quaere faciliōra.
Et antequam fīnem faciō, ūnum nūntiāre volō. Habeō nūntium laetum. Proximīs septimānīs prōpōnam cursum grātuītum dē Senecā. In eō cursū accipiēs versiōnem simplicem, versiōnem faciliōrem epistulae Senecae prīmae, epistulae dē tempore ad Lūcīlium. Ergō sī quaeris aliquid simplice, nōmen dabis. Tibi plūra dē hōc cursū dīcam.
Ergō haec sunt quae dīcere voluī dē sententiā quae est Multa legō, sed nōn intellegō. Quid cēnsēs? Quid tū putās dē hīs rēbus? Scrībe commentārium vel scrībe epistulam ēlectrōnicam ad mē!
You don't even fathom how much I love you for this.
GRATIAS!!
Magari avessi avuto a disposizione un laboratorio così ai miei tempi di latino (6-- o 5 e 1/2 costante...)
Non è troppo tardi per ricominciare! ;-)
Primum omnium gratias tibi pro mentione nostri bis facta agere pervelimus!
Ut ad ipsius pelliculae progrediar progrediar, plane scis nos vehementer assentiri tibi. Addam porro te optime planeque rem enucleasse spectatoribus tradidisse!
Etiam me in episodio nostro proximo de libris recitatis disseruisse neque de sermonibus inter homines caesis dicere velim. Nam sane audire legereque sunt idem cum libros seu orationes academicas legamus nisi quod inrerdum magis praesenti oratore commoveamur sed aliud est audire hominem quicum coram sermocinamur. Hoc dicere volueram nam fieri potest ut ipse hoc perperam in episodio dixerim.
His tamen rebus praemissis, gratias et tibi agimus pro pellicula ram iucunda tamque efficaci tum in argumento tractando cum in hominibus hortandis. ❤
Gratias habeo, cum de commentario tum etiam de ansa data ut de his loquerer. Ceterum de eo quod de praesenti oratione addidisti sane consentio!
Salve Irene. Nescio utrum legeris Didaschalion Hugonis de Sancto Victore an non. In libro autem tertio eiusdem in capitulo undecimo scripsit, "Unde rogo te O lector, ne nimium læteris si multa legeris, sed si multa intellexeris, nec tantum intellexeris sed reintere potueris. Alioquin nec legere multa prodest, nec intellegere."
Salve Andrea! Non legi, sed haec tua studium certe movent ac salivam plura legendi. Gratias addenti!
Salue, magistra! Brasilianus sum. Linguam latinam amo et peliculas suas semper video.
Etiam a Brasília sum.
Placet quomodo pronuntias "intellegere". Google translate mispronounces it. What app do you recommend for Latin text to speech?
Unfortunately, at least so far as I am aware, there are no apps which pronounce Latin with the Restored Classical Pronunciation (the form which Satura Lanx mostly uses). Google Translate uses Ecclesiastical pronunciation, which is essentially to pronounce Latin as one would Italian.
Gratias tibi ago. Optimum.
Vnde venis? Ego vivo in sicilia, volo tecvm loqui, si potes
Mi son veneto.
Salve cara Irene, regina magistrorum linguae latinae 😂! Semper bene intellego quod dicis quia non nimis celeriter locqueris et eandem notionem variis modis dicis. Gratias tibi plurimas.
Te bene mea intellegere gaudeo... benigne dicis!
Grātiās tibi, magistra! Valdē bona cōnsilia sunt!
Intelligo bene quid dicas. Recte intellexi video. Perge ad simplices fabulas Latinas. Gratias tibi! Casper discipulus ex Nederlandia.
Tecum sto, magistra! Nuper inveneram translationes Latinas de sermone Graeco, quasi omnes auctores gratis possim depremere editione bilingua. Lingua Latina istarum translationum est quasi semper facilis et plana. Nuper legi Leucippen, fabulam Graecam Achille auctore, et est mirum, quam fluenter et quanta cum magna voluptate possem id facere!
Quae sunt, quaeso, istae editiones bilinguae? Ubi inveniuntur? Mihi valde placeret textibus Graecis philosophicis studere conversionibus Latinis utenti, ut non solum aliquid legerem sed etiam volubiliter intellegerem. 💜🖤
@@Pink--Black Facile inventu amice: oportet scribere in Googlem ' opera Graece et Latine' et invenies! Exempli gratia, si vis invenire Aristotelen scribe 'Aristotelis opera Graece et Latine', multi sunt enim tale ratione libri traditi apud Google Books et archive org. Quasi omnes auctores Graeci insunt, mea sententia!
Bene mones! Hoc utile fore scio multis qui talia legere cupiant.
💐💐💐
Ut etenim aiunt: legere, sed non intellegere, est neglegere
Scite!
Mentionem huius monostichi Catonis eram ipse facturus pellicula visa!
'phantastico iterum' scholam dedit carissima magistra Irene, 'phantastico' vero mihi videtur non esse verbum latinum, sed non obstare potest, nam vos intellegitis quid dicere velim..... gratias iterum iterumque
Plurimas gratias tibi ago. Recte dicis. Si aliquis non intelligit, linguam discere impossibile est! Cum ego alias linguas disco, maximi momenti est linguam cupere, semper velle legere, audire et uti plus! Bonum est quod, latine, discrimen inter audire et legere non est. Multum legere atque audire latine est! Ego Bello Gallico (sed versione Ørberg) legere volo.
Satura, nu inteleg nimic! Vorbesti in chineza?
Latina.
Mihi est optimum audire latine
rationem habes. Certe!
Gracias plurimas nam tuis películis multó de lingual latina discere possumus non solum tirones sed etiam magistri qui linguam latimam vivam discere volumus.
Benigne, Josephe! Id valde gaudeo.
Amare loqui Latine sicut tu facis.
Plautus, Seneca, et Tuscarōra
Intelligenti pauca ! Pauca intelligens. Tacitus non loquax.
amo rosam, maria amat rosam, surgam et ibo ad patrem meam, pater noster qui es in coelis, santificerum nuam tuum, vidi vici vinci,
I just started learning. I got the first two sentences ;) Gratis!!
Hi, so glad you started learning! The best method is to first learn undeclinable words like conjuctions, such as et, etiam, itaque, sed, non... Because this will help you to create essential connexions in the sintactic structure of the language. Then it is very important to read and write. I recomend you trying duolingo for this.
Macte virtute!!
Linguam Latinam 2os fere annos magistro absente in Corea disco. (Ego vir sum Coreanus Meridianus.) Nec vero Latina educatione publica umquam in patria mea docetur, ac structurae linguae meae primae, Coreanae, et Indoeuropaearum inter se funditus dissimiles sunt, ergo me Latinam discere multo difficilius esse quam homines linguis Europaeis utentes puto. LLPSI et Fabulae Syrae et libri quos professores Coreani scripserant mihi via sola ad Latinam discendam facti sunt.
Nunc, partem sermonis tui in hac pellicula sine subtitulo intellegere possum. id me facit ut laetus sim!
Macte virtute! Quod partem huius sermonis probe intellexisti congratulor! Te primum hominem Coreanum esse credo quem linguam Latinam discere cognovi...