Hans Ørberg, Lingua Latina Per Se Illustrata || Book review in Easy Spoken Latin

แชร์
ฝัง
  • เผยแพร่เมื่อ 1 ต.ค. 2024

ความคิดเห็น • 30

  • @iwantedtohaveabigytnamepsi2007
    @iwantedtohaveabigytnamepsi2007 7 หลายเดือนก่อน +5

    LLPSI has been my introduction to latin and it'll forever have a place in my heart, although I've yet to finish it!

  • @lidiasipowicz2480
    @lidiasipowicz2480 7 หลายเดือนก่อน +3

    Vous êtes irremplaçable, Irène. Magnifique professeur de latin.

    • @SaturaLanx
      @SaturaLanx  7 หลายเดือนก่อน

      Milles merci, c'est gentil !!

  • @Irena-f2x
    @Irena-f2x 7 หลายเดือนก่อน

    Gratias ago magistrae et collegae Iuliano. Oratio transcripta me adiuvit maxime imprimis in extremo peliculae, ubi haudquamquam intellexeram omnia audita. Semper enim tempto peliculas magistrae nostrae iterum iterumque audire. Consequie conscribo et converto omnia ex Latino in linguam nativam meam. Iam scio nos gradatim Latine volubiliter locuturos esse posse, (cum) hac methodo meditata et optima. Valete, omnes!

  • @coffeemachtspass
    @coffeemachtspass 7 หลายเดือนก่อน +4

    Tibi ago gratiās.

  • @julianholton2223
    @julianholton2223 7 หลายเดือนก่อน +12

    Here is a transcript of this video:
    Salvēte!
    Ego sum Īrēnē, magistra linguae Latīnae, et hodiē loquimur dē hōc librō, immō dē seriē librōrum quae est Lingua Latīna Per Sē Illūstrāta, in quā pars prīma est Familia Rōmāna et pars secunda vel pars altera Rōma Aeterna. Meā sententiā hī librī sunt optimī librī ad linguam Latīnam discendam et docendam. Optimī sunt! Et in hāc pelliculā dīcam dē historiā hōrum librōrum.
    Prīmum quis est auctor? Auctor Familiae Rōmānae et Rōmae Aeternae fuit Jōhannēs Aurīmontānus vel Jōhannēs Orbergius vel Jōhannēs Ørberg, Hans Henning Ørberg. Jōhannēs Ørberg fuit magister et professor et linguae studiōsus nātus in Dāniā, Dānus fuit. Ubi est Dānia? Dānia in Eurōpā est, in septentriōne Eurōpae.
    Cūr et quandō Ørberg hōs librōs scrīpsit? Annīs quīnquāgēsimīs saeculī vīcēsimī scīlicet annō mīllēsimō nōngentēsimō quīnquāgēsimō et sequentibus nātum est īnstitūtum ad linguās docendās et prōvehendās (The Nature Method Institute) conditum est ab Arthūrō Jensen. Arthur Jensen est vir quī conditit illud īnstitūtum, The Nature Method Institute.
    Quid est ea metodus nātūrālis quae dīcitur? Est metodus ad linguās docendās et discendās quae sequitur nātūram, nātūram rērum. Nātūrā puerī et puellae linguam suam discunt, nātūrāliter, facile et tantummodo audiendō, legendō, lūdendō, loquendō cum parentibus, cum sodālibus, cum adultīs et aliīs puerīs. Ergō The Nature Method Institute librōs multōs edidit ad linguās discendās nātūrā. Sunt multī librī in eā seriē ab eō īnstitūto editā: "L'Italiano Secondo Il Metodo Natura", liber scrīptus ab ipsō Arthūrō Jensen, dē quō plūra dīcō in aliō canālī meō "Italiano Bello", et aliī librī editī sunt quī aliās linguās docent, sīcut linguam Gallicam, sīcut linguam Germānicam, Rūthēnicam.
    Sed revertāmur ad Jōhannem Ørberg, quī illīs annīs quīnquāgēsimīs erat pars huius īnstitūtī, Nature Method. Ørberg erat pars eius īnstitūtī et annō mīllēsimō nōngentēsimō quīnquāgēsimō tertiō ūsque ad annum mīllēsimum nōngentēsimum quīnquāgēsimum quīntum edidit in lūcem partem post partem post partem librum cui titulus Lingua Latīna Secundum Nātūrae Ratiōnem Explicāta. Annō mīllēsimō nōngentēsimō nōnāgēsimō, ergō multīs post annīs, Ørberg noster iterum recēnsuit et mūtāvit et edidit eundem librum, quem in lūcem edidit sub nōmine Lingua Latīna Per Sē Illūstrāta.
    Quid posteā? Annō bismīllēsimō tertiō Luigi Miraglia, Aloisius Miraglia, domū suā editōriā Edizioni dell'Accademia Vīvārium Novum, iterum cum Ørbergiō ipsō in lūcem editit librōs ab eō scrīptōs scīlicet Liguam Latīnam Per Sē Illūstrātam. Et duōs librōs edidērunt annīs bismīllēsimīs, scīlicet partem prīmam, Familiam Rōmānam, et partem alteram, Rōmam Aeternam. Aliī librī quī editī in lūcem sunt ab īnstitūtō nōn tantā fāmā pollent quam Familia Rōmāna. Familia Rōmāna enim nunc in multīs scholīs ūsūrpātur in tōtō orbe terrārum et ā multīs discipulīs ūsūrpātur quī sōlī discunt linguam Latīnam. Ergō et in schōlīs et apud hominēs sē ipsōs docentēs iī librī innōtuērunt, nōtī sunt iī librī. Aliī librī, dē linguā Italicā, Francō Gallicā, Rūthēnā, minus nōtī sunt neque rūrsus editī sunt dē cursū temporis. Liber igitur prīmum editus est in lūce annō mīllēsimō nōngentēsimō quīnquāgēsimō tertiō et quīntō, dein iterum annō mīllēsimō nōngentēsimō nōnāgēsimō et dēnuō ab editōre Vīvāriō Novō, ab Accademia Vīvāriō Novō, annō, nisi fallor, bismīllēsimō tertiō.
    Hodiē liber editur in lūcem ā tribus domibus editōris. Ab Accademia Vīvāriō Novō, quae in Italiā sita est, Accademia Vīvārium Novum et edizioni, Accademia Vīvārium Novum; haec est domus quae librum edit in Italiā. Dein in Hispāniā liber editur in lūcem ā Cultura Clásica, cōnsociātiōne Cultura Clásica. Et extrā Eurōpam in Cīvitātibus Foederātīs liber editur ab Hackett Publishing. Ergō trēs sunt domūs editōriae quae nunc librum edunt in lūcem in variīs terrīs: Vīvārium Novum in Italiā, Cultura Clásica in Hispāniā et Hackett Publishing in Cīvitātibus Foederātīs Americānīs.
    Nunc cum dē historiā et dē editiōnibus dīximus veniāmus ad librum ipsum et ad argūmentum. Loquor tantum dē parte prīmā. In parte prīmā, Familiā Rōmānā, fābula vel historia nārrātur. Persōnae historiae sunt puerī, puellae et parentēs eōrum. Iūlius, Aemilia, Mārcus, Quīntus, Iūlia sunt familia Rōmāna. Et in hōc librō nārrātur historia familiae Rōmānae.
    In hōc librō trīgintā quīnque capitula sunt. Trīgintā quīnque capitula sunt in hōc librō: capitulum prīmum, secundum, tertium ūsque ad trīcēsimum quīntum. Vidē capitulum prīmum: "Imperium Rōmānum". Sententia prīma, quae in librō est, est "Rōma in Italiā est." Et posteā "Italia in Eurōpā est." Sententia est simplex, est facilis. Sed dum librum legimus sententiae difficiliōrēs fīunt. In initiō facilēs, posteā gradātim, per gradūs, difficiliōrēs fīunt. Et in fīnē librī tibi nōta erit tōta lingua Latīna, multa vocābula et omnēs ferē lēgēs grammaticae.
    Ergō in capitulīs nārrātur historia, dē imperiō Rōmānō, dē familiā Rōmānā et cēterīs. Post capitulum sunt explicātiōnēs grammaticae. Grammatica quae in capitulō trāditur explicātur post capitulum. Et post explicātiōnēs grammaticās sunt pēnsa seu exercitia. Post singula capitula sunt exercitia, pēnsa, tria: pēnsum A, pēnsum B, pēnsum C. Pēnsum A est dē grammaticā: dē dēclīnātiōnibus, dē coniugātiōnibus, dē grammaticā. Pēnsum B est dē vocābulīs. Pēnsum C continet interrogāta ad quae tū respondēre dēbēs, ad quae discipulus discipulave respondēre dēbet. Exemplī grātiā: "Quis est Quīntus?" "Quīntus est puer Rōmānus." vel "Quīntus est fīlius Iūliī et Aemiliae."
    Ut vidēs in marginibus sunt adnotātiōnēs. Adnotātiōnēs sunt in marginibus librī, quia lingua Latīna per sē illūstrāta est. Quid hoc significat? Omnia vocābula nova quae in librō īnsunt explicantur duōbus modīs. Vel per contextum, par alia vocābula quae circum stant, vel in marginibus pictūrīs, illūstrātiōnibus aut synōnymīs (2), contrāriīs, explicātiōnibus. Ergō omnia vocābula nova quae in librō sunt explicantur, seu per contextum seu per imāginēs pictūrāsve seu per explicātiōnēs, synōnyma (2), contrāria, cētera.
    Ecce quid significet titulus "Lingua Latīna Per Sē Illūstrāta". Lingua Latīna per sē illūstrātur quia in hōc librō nūlla alia lingua est nisi Latīna. Omnia scrīpta sunt Latīnē: historia, capitula, pēnsa, grammatica, omnia scrīpta sunt Latīnē.
    Ergō quae sunt bona in hōc librō? Multa. Prīmum lingua Latīna gradātim docētur. Sententiae sunt prīmum facilēs, dein paulō difficiliōrēs, et cum fābulā, cum historiā crēscit difficultās. Vocābula multa trāduntur secundum ratiōnem quae hodiē dīcitur "spaced repetition". Ergō vocābulum inveniēs et iterum repetētur et post capitula nōnnūlla iterum idem vocābulum inveniēs et sīc repetitiōne per intervālla facta vocābula memoriā haerent. Facile est vocābula meminisse hāc ratiōne vocābula repetendō.
    Familia Rōmāna est liber tam plēnus rērum, tam dīves, tam locuplēs, tam bene scrīptus ut quotiēscumque relegis librum nova discis. Quid hoc significat? Sī semel librum legis, multa discis. Sī iterum librum legis, multa alia discis quae anteā nōn vīderās. Sī cum magistrō magistrāque librum legis vel plūra discēs. Ego plūriēs hunc librum lēgī et semper nova discō.
    Ergō ecce quae habuī dīcendum dē Familiā Rōmānā et dē seriē quae est Lingua Latīna Per Sē Illūstrāta.
    Aliae pelliculae dē hōc sequentur. Et sī vīs vidēre quōmodo ego doceam hōc librō adhibitō, vidē vincula īnfrā posita.
    Valē!
    (1)
    (2) Not sure why Irene pronounces the second y as an i in this word.

    • @astreamaiden
      @astreamaiden 7 หลายเดือนก่อน

      Gratias!

    • @olafsmit8164
      @olafsmit8164 7 หลายเดือนก่อน

      Nisi fallor, in 'loco' quo tu "(1)" scripsisti Irene "provehendas" dixit.

    • @julianholton2223
      @julianholton2223 7 หลายเดือนก่อน

      @@olafsmit8164 I believe you are right, so I fixed the transcript according to your suggestion, thanks! I also added "est", in the same sentence, which was missing between "conditum" and "ab".

    • @julianholton2223
      @julianholton2223 7 หลายเดือนก่อน

      @@olafsmit8164 And now I fixed other errors too:
      - quīquāgēsimīs changed to quīnquāgēsimīs
      - bismillēsimō changed to bismīllēsimō (twice)
      - bismillēsimīs changed to bismīllēsimīs
      - editōrīs changed to editōris
      - dēbēt changed to dēbet
      - cirsum changed to circum
      - viderās changed to vīderās

    • @SaturaLanx
      @SaturaLanx  7 หลายเดือนก่อน

      Ita est!

  • @elisfr2512
    @elisfr2512 7 หลายเดือนก่อน +1

    Lei è davvero una perla rara meritevole di ammirazione per la sua cultura ed umiltà.

  • @patricktuorto
    @patricktuorto 7 หลายเดือนก่อน +1

    Salve Magistra! Ita tibi adsentior, LLPSI optima schola est ad Latinum. Capitulo nunc XXVII me insinuo dum in succum et sanguinem capitula priora incumbere Orbemque Pictum Sensualium Comenii quoque. Maximi momenti et studium mihi captat grammatica cotidiana Novam Latinam e.g. temæ ars graphici, computatori et autorædæ.
    Gratias tibi ago!
    - Patricius

  • @angelofasanaro1584
    @angelofasanaro1584 3 หลายเดือนก่อน

    Lo comprerò il mio primo fu maiorum sermo quando latino suonava nelle aule della scuola scola in meridione. Il greco classico sopravvive nelle mani montagne dei peloritani Aspromonte dove TV e radio non arrivarono. Petrarca amava da umanista la Calabria.
    I tutori furono gli ordini sacerdotali dei cappuccini. I piemontesi li cacciarano.

    • @angelofasanaro1584
      @angelofasanaro1584 3 หลายเดือนก่อน

      Ho scaricato tastiera latina ma non sottotitola in latino con la voce

  • @manuelsastre5230
    @manuelsastre5230 7 หลายเดือนก่อน +1

    Beatissimus est ad latinum docendum hunc intelligere. Non solum grammaticam studere, sed etiam audire. Gratias tibi ago!

    • @SaturaLanx
      @SaturaLanx  7 หลายเดือนก่อน +1

      Euge, macte virtute!!

  • @DavidAmster
    @DavidAmster 7 หลายเดือนก่อน

    Gratias, Magistra, maximas pro hac pellicula optima de hoc libro maximi momenti!

  • @dterrykoo8852
    @dterrykoo8852 7 หลายเดือนก่อน

    Carissime Irene, unus terminorum error in oratione tua fuit. Non de lingua 'Ruthenica', sed de Russica loquebaris!..
    Lingua 'Ruthenica' est lingua Ucrainica et Belarusica (Alba Ruthenica) de saeculi XIV-XVIII, quae a lingua Russica (sic!) vel Moscovitica valde differt ! Gratias tibi ago.

    • @SaturaLanx
      @SaturaLanx  7 หลายเดือนก่อน

      Gratias monenti, et propter errorem veniam peto! Illud vocabulum "Ruthenum" primum apud Academiam Vivarium Novum audivi, et putabam synonymum esse--verisimiliter autem fallor!

  • @edraith
    @edraith 7 หลายเดือนก่อน

    Uh che bello

  • @chadprivett1143
    @chadprivett1143 7 หลายเดือนก่อน +1

    Multas gratias tibi ago, Irene! Fere omnia quae te dixisse intellexi!

    • @SaturaLanx
      @SaturaLanx  7 หลายเดือนก่อน

      Salve carissime, et macte virtute!! Tene iterum apud SALVI videbo proxima aestate?

    • @chadprivett1143
      @chadprivett1143 7 หลายเดือนก่อน

      @@SaturaLanx Pro dolor, non proxima aestate quia ero unus e custodibus pro itinere ludi filii mei ad Washingtonensem D. C. 😬 Non habeo tempus ambo facere. Autem olim adero ad Rusticationem!

    • @SaturaLanx
      @SaturaLanx  7 หลายเดือนก่อน +1

      @@chadprivett1143 scilicet, plane intellego. Neque longe aberis!