#12. Speak Latin | How Cato resisted old age | Loci et Locutiones | Latinitium com
ฝัง
- เผยแพร่เมื่อ 9 ก.พ. 2025
- Today Daniel discusses two passages from Cicero’s On old age (De Senectute) in which Cicero uses Cato to express how to resist old age and how to take care of your physical being as well as your memory and wits. Daniel goes through the passages, explains difficult parts and ponders the advice given by Cicero’s Cato. You’ll find the passages below or on latinitium.com/loci-et-locutiones/12-quomodo Cato senectuti restiterit
In opere quod Cicero de senectute scripsit Catonem inducit disputantem de senectute. Hac pellicula duos locos et locutiones quae eis continentur enarro. Hic discimus quemadmodum Cato senectuti resistiterit, quibus rationibus valetudinem et corporis et mentis tueatur.
Cic. De senectute 35-6
[…]
Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem;
[36] habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur.
[…]
Cic. De senectute 38
[…]
Septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium, pontificium, civile tracto; multum etiam Graecis litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis vires non magno opere desidero.
[…]
** Extra episode every Friday on / latinitium **
You can find the rest of the episodes on
latinitium.com/loci-et-locutiones and / latinitium
Consilia Catonis multa nos docent. Gratias tibi, Daniel!
NUMERO UNO! 👏👏👏👏
summas atque plurimas gratias ago tibi, magistro danieli, propter has optimas pelliculas, etsi haud senectute assum (nisi forte pueri tredecim annorum senes appellari possunt xD)
Ecce homō! :D Tōtam hebdomadem hanc pelliculam exspectāvī! :D Multō minus frīgidum tibi est intrā forēs ut spērō.
Gaudeo! Est hercle non tantum frigus intus quantum foris. Nihilominus iuvat foris pelliculas excipere sed his temporibus tenebrae tam mature solem fugant ut videatur praestare intus excipere :). Suspicor autem Catonem dicturum fuisse praestare ferre frigus et tenebras.
@@Latinitium Hahae, Catō id statim dīxisset! :D Tum: "sī ūnam rem sērō fēceris, omnia opera sērō faciēs" et alia lepidē dicta sua. :D Prout haec nostra avia Cubāna: th-cam.com/video/FliNPkyAwjA/w-d-xo.html
You should make a video together.
Salve, magister! Pellicula tua medicina animae tam in senectute quam in juventute! Vale cum gaudio!
Vehementer gaudeo istuc cognoscere! Benigne fecisti quod sic scripsisti.
Senectus res magni momenti mihi est quia senex sum :). Ubi potero librum illum cuius mentionem facis emere?
Salve multum, Carole! Ipsa verba de quibus loquor hic reperies: www.latinitium.com/loci-et-locutiones/12-quomodo-cato-senectuti-restiterit Si vis integrum librum legere, confer te ad latinlibrary. Quid sentis de consiliis Catonis? Sunte bona?
Sentio consilia eius bona esse, praecipue consilia de exercitando mentis animique. Sed dixisti septimana proxima te editurum esse libellum novum. Ubi hunc libellum reperire potero? Gratias. Magister optimus es.
Illud consilium de vesperi commemorandis rebus quas egeris, et dixeris videtur bonum.
Liber ”Pugio Bruti” de quo mentionem feci, septimana proxima edetur. Locus ipse ubi venibit vocatur lulu.com. Ligamen ad librum invenies apud latinitium.com simul ac editus erit intra paucos dies. Gratias tibi ago pro benignis verbis!
bene loqueris!
Gratias tibi ago!