Perplacuit dírécta, nec mírum cum tantum salis cum útilitáte cónjúncta habuerit! Epigrammatum argúmenta saepenumeró difficilius intelliguntur sí per sé legás; quantó autem facilius et júcundius fit eórum léctió hominibus tam amícís tamque doctís comitantibus! Grátiás iterum ago plúrumás, gaudeóque et meás quoque sententiolás vóbís nón ingrátás fuisse neque ineptás vísás :3
@@Unbrutal_Rawr Gratias tibi et commentariis tuis et commentario isto! Consentio, argutiae Martialis mihi nonnumquam aenigmata videntur, qua de causa pulchrum est solutiones quaerere una!
Semper corculo quidem ante directam inceptam, sed commentariola postilla scribere soleo. 💜🖤 Ceterum ignoscite mihi quaeso quod evanui; his diebus lectum temperius peto, et lassitudine oppressus vos salvere iussi cum valere iubere deberem. 😵💫🤯🥴
@@Pink--Black Optimeee! Gratias tibi dicimus! 😊 Hahae, sine cura sis, directa nostra, ut interdum solet, in multam noctem est producta - nos sumus duo ululae!
Solvere dicebas et nunc vos technica quaedam (directae dum horas technica monstra vorant!): et LAN invitam muresque repente fugaces et nexus ruptos, visifici et tenebras et "cameras" caecas necnon micro-funera mortua inque solubilium nescio quid remanet. Desinitote, precor, iam technica "solvere" damna: quoque soluto aderunt cras nova damna decem. 😉
Bombax, care puer! Puer o bone, bombalobombax! technica si nobis tale epigramma dabunt, technica sint nobis problemata multa precabor, sintque decem decies inque solubilia!
Perplacuit dírécta, nec mírum cum tantum salis cum útilitáte cónjúncta habuerit! Epigrammatum argúmenta saepenumeró difficilius intelliguntur sí per sé legás; quantó autem facilius et júcundius fit eórum léctió hominibus tam amícís tamque doctís comitantibus! Grátiás iterum ago plúrumás, gaudeóque et meás quoque sententiolás vóbís nón ingrátás fuisse neque ineptás vísás :3
@@Unbrutal_Rawr Gratias tibi et commentariis tuis et commentario isto! Consentio, argutiae Martialis mihi nonnumquam aenigmata videntur, qua de causa pulchrum est solutiones quaerere una!
Haec dīrēcta mihi valdē placet et aliqua Mārtiālis poēmatum mihi rīsum movent.
Quam gaudeo! Ita, Martialis lepidissimus esse potest. Gratias, quod adfuisti!
@@MusaPedestrisLibenter.
Semper corculo quidem ante directam inceptam, sed commentariola postilla scribere soleo. 💜🖤 Ceterum ignoscite mihi quaeso quod evanui; his diebus lectum temperius peto, et lassitudine oppressus vos salvere iussi cum valere iubere deberem. 😵💫🤯🥴
@@Pink--Black Optimeee! Gratias tibi dicimus! 😊 Hahae, sine cura sis, directa nostra, ut interdum solet, in multam noctem est producta - nos sumus duo ululae!
Solvere dicebas et nunc vos technica quaedam
(directae dum horas technica monstra vorant!):
et LAN invitam muresque repente fugaces
et nexus ruptos, visifici et tenebras
et "cameras" caecas necnon micro-funera mortua
inque solubilium nescio quid remanet.
Desinitote, precor, iam technica "solvere" damna:
quoque soluto aderunt cras nova damna decem. 😉
Bombax, care puer! Puer o bone, bombalobombax!
technica si nobis tale epigramma dabunt,
technica sint nobis problemata multa precabor,
sintque decem decies inque solubilia!
wooooow!! 😍
@@RVMAK hahahaha optime!!
@@RVMAK Optimē!
@@vindexrc3131 Hoc poēma rīdiculum est! 🤣🤣