Qui habitat in adiutorio Altissimi - Psalmus XC
ฝัง
- เผยแพร่เมื่อ 28 ต.ค. 2012
- * Qui habitat in adiutorio Altissimi * in protectione Dei caeli commorabitur.
* Dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum * Deus meus sperabo in eum.
* Quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium * et a verbo aspero.
* Scapulis suis obumbrabit tibi * et sub pinnis eius sperabis.
* Scuto circumdabit te veritas eius * non timebis a timore nocturno.
* A sagitta volante in die * a negotio perambulante in tenebris * ab incursu et daemonio meridiano.
* Cadent a latere tuo mille * et decem milia a dextris tuis * ad te autem non adpropinquabit.
* Verumtamen oculis tuis considerabis * et retributionem peccatorum videbis.
* Quoniam tu es Domine spes mea * Altissimum posuisti refugium tuum.
* Non acce dent ad te mala * et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo.
* Quoniam angelis suis mandabit de te * ut custodiant te in omnibus viis tuis.
* In manibus portabunt te * ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
* Super aspidem et basiliscum ambulabis * et conculcabis leonem et draconem.
* Quoniam in me speravit et liberabo eum * protegam eum quia cognovit nomen meum.
* Clamabit ad me et exaudiam eum * cum ipso sum in tribulatione * eripiam eum et clarificabo eum.
* Longitudine dierum replebo eum * et ostendam illi salutare meum.
* Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto * Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculorum. Amen.